Ordinis Cartusiensis



Statuta

Liber 4 : De Ordine

Capitulum 31


De regimine Ordinis « »
  1. Pro tenore et stabili firmitate cartusiensis propositi, communi primorum Priorum Ordinis consilio decretum est ut in Domo Cartusiae Generale Capitulum haberetur, cui omnes Domus suas corrigendas et servandas tradiderunt ; eidem Capitulo oboedientiam pro se et Domibus suis promiserunt. Quo confirmatum est vinculum caritatis perpetuae inter Domos et inter cunctos Ordinis sodales, qui una simul in via Dei alacriter pergere volunt.
  2. Capitulum Generale altero quoque anno celebratur, ad quod conveniunt Priores, necnon Rectores, Procurator Generalis et Vicarii monialium. Si quis eorum qui Domibus praesunt impeditus fuerit, monachus sollemniter professus ab eo delegatur. Si qua Domus Priore orbata fuerit, Reverendus Pater monachum eiusdem Domus, professum votorum sollemnium, invitare poterit ut Capitulo Generali intersit. Qui omnes in Capitulo eadem iura et officia habent, scilicet Priorum.
  3. Coetus in quo omnes qui iuribus Prioris fruuntur, et etiam ceteri monachi qui forte inter Diffinitores connumerantur, simul coadunantur, vocatur Coetus plenarius, cui Reverendus Pater praesidet. Habet hic Coetus potestatem statuendi de omnibus quae ad Ordinem spectant, praeter ea quae Diffinitorio competunt. Dat etiam Coetus plenarius suffragium consultivum de his quae sibi proponuntur a Diffinitoribus, istis tunc suffragium non ferentibus.
  4. Diffinitorium, cui Reverendus Pater praesidet, constituitur eo-dem Reverendo Patre et octo Diffinitoribus electis ut alibi dicitur. Excepto Reverendo Patre nullus sit vel eligatur Diffinitor, qui in ultimo praecedenti Capitulo hoc munere functus fuerit.
    Ipsum Diffinitorium decernit de personis et de Domibus. In unoquoque autem Capitulo Generali omnes Praelati, insequendo communem oboedientiam eidem promissam et debitam, petunt misericordiam, ut super eorum absolutione aut confirmatione possit in Diffinitorio deliberari. Secundum enim traditionem nostram Prior munere suo fungit quamdiu iudicio Capituli Generalis aptus est ad illud exercendum in bonum Conventus.
    Diffinitorii etiam nominare est Procuratorem Generalem qui apud Sedem Apostolicam Ordinem repraesentat.
  5. Diffinitorium nequit observantiam in Statuta introducere nec abrogare, neque textus liturgicos novos Ordini imponere.Ordinationes vero vel Admonitiones ferre potest, quae determinant formam applicandi Statuta nostra in adiunctis particularibus ; de quibus votum consultivum ceterorum Capitulantium requirere potest.
  6. Pro omnibus aliis quae ad totum Ordinem pertinent, a Diffinitorio proponuntur ea de quibus in Coetu plenario deliberandum est, et ab ipso Coetu suffragium fertur. Potest etiam Diffinitorium rogare, si ipsi videtur, ut Coetus rem altera deliberatione consideret et alterum ultimumque ferat suffragium.
  7. Omnes Ordinationes, sive a Coetu plenario sive a Diffinitorio latae, nisi per sequentis Capituli Coetum plenarium confirmantur, irritantur.
  8. Contra aliquid eorum quae continentur in his Statutis nil potest statui nec ad effectum deduci per quod antiquus rigor cartusiensis Ordinis minuatur, nisi per duo continua Capitula approbetur in quibus saltem duae partes (2/3) eorum qui suffragium expresserunt assensum dederint.
  9. Si qua autem Ordinatio, licet rigorem Ordinis non afficeret, observantiam tamen nostram in aliquo capite substantialiter mutaret, promulgari non posset nisi saltem duae partes (2/3) eorum qui suffragium expresserunt assensum dedissent. A sequenti Capitulo Generali eodem suffragio confirmari deberet.
  10. In Generali Capitulo, Reverendus Pater et membra Consilii Generalis debent inter se ponderare novas Ordinationes, utrum sint contra rigorem Ordinis, vel observantiam substantialiter mutent an non. Insuper iidem potestatem habent terminum imponendi cuilibet dubio de facto vel de iure quod pro hoc Capitulo Generali occurrere possit de interpretatione praesentis capituli, capitulique 39, necnon modi procedendi in Coetu plenario et Diffinitorio. Itaque omnis sodalis Consilii Generalis Coetui plenario interest.
  11. Reverendus Pater, Prior Cartusiae videlicet, totius Ordinis Minister Generalis est. A Conventu Maioris Cartusiae eligitur, sed haec electio vim iuris non habet donec a collegio quod Prioribus, Priorissis et Rectoribus constat acceptetur. Quae fiunt sicut infra dicitur.
  12. Facta electione, moniti a scrutatoribus, Priores, Priorissae atque Rectores Ordinis ad Maiorem Cartusiam conveniunt, ad electionem acceptandam vel reiiciendam. Si reiecerint, Conventus Cartusiae potest, si vult, alteram electionem facere. Quod si supradictum collegium electionem denuo reiecerit, aut Conventus Cartusiae huic secundae electioni renuntiaverit, eiusdem collegii est alios tres monachos proponere, ex quibus Conventus Cartusiae Reverendum Patrem eliget. Sic electus ab eodem collegio acceptatus censetur.
    Quisquis autem eligitur ut Reverendum Patrem hoc officium recusare nequit.
  13. Prior Cartusiae super annum auctoritate Capituli Generalis utatur quoties pro bono Ordinis ea utendum est quin possit exspectari proximum Generale Capitulum.
    Porro pro his negotiis habet Reverendus Pater Consilium, quod vocamus Generale Consilium, constans Procuratore Generali et monachis sollemniter professis a Coetu plenario electis (cf. 39. 10). Monachi, qui Generale Consilium constituerunt, resident in propriis Domibus et a Reverendo Patre consuluntur quo iudicaverit meliori modo; si casus exegerit, ac quoties a Iure Consilii consensus requiritur, membra eius ad Domum Cartusiae vocantur.
  14. Auctoritas Reverendi Patris alteri committi nequit nisi de consensu omnium Diffinitorum eiusdemque Reverendi Patris. Nullus autem monachus Cartusiae se quomodolibet intromittat de factis Ordinis vel singularium personarum aut Domorum eiusdem, etiam si ab ipsis litteras acceperit, nisi ad hoc per Capitulum Generale vel Reverendum Patrem fuerit deputatus.
  15. Reverendus Pater, cuius est, ut Minister Generalis, Ordinis unitatem conservare, ordinariam potestatem exercet in moniales cartusienses.
  16. Capitulum Generale, cui Domorum monialium spiritualis profectus cordi est, ad eas monachos mittit ut Visitatores (32.2). Ad Capitulum etiam Generale, vel ad Reverendum Patrem, pertinet apud moniales patres deputare qui muneribus pastoralibus fungantur in capitulo 25 Statutorum monialium descriptis. Unus eorum, quem nominamus Vicarium, Superior est communitatis monachorum qui, pro servitio monialium, apud eas vivunt.
    Nemo Vicarius fiat qui non quinque saltem annos post professionem sollemnem in Ordine vixerit. Vicarius usque ad proximum Capitulum Generale nominatur ; eius autem officium renovari potest, ita tamen ut in eadem Domo officio Vicarii non ultra decem continuos annos fungatur.
    Normae quae in capitulo 25 Statutorum monialium de Vicariatus membris inveniuntur, sine praevia approbatione Capituli Generalis monachorum mutari nequeunt.
  17. Diffinitorium de Visitatore monialium et de Vicariis earum nihil statuit nisi praemissa consultatione Priorissarum a Reverendo Patre vel ab ipso Diffinitorio.
  18. Generali Capitulo monialium adsunt Reverendus Pater, Visitator monialium et Visitatores principales uniuscuiusque Provinciae, ut eis consilio valeant auxiliari. Si quod Coetus plenarii suffragium unitatem Ordinis vel observantias eius praecipuas in discrimen verteret, Reverendus Pater, qui eidem Coetui praesidet, hoc suffragium infirmare posset.
  19. Omnes qui potestatem exercent in Ordine semper mentem et legem Ecclesiae teneant ut normam supremam iuxta quam Ordinis traditiones intellegendae sunt. Priores vero, quibus a subiectis suis prompta oboedientia debetur, decet eisdem subiectis exemplum vicissim praebere, sese ordinationibus Generalis Capituli vel Reverendi Patris humiliter submittentes, nec eas coram aliis vituperantes.
    Quo melius Ordinis nostri communio cum Summo Pontifice foveatur, sexto quoque anno, Reverendus Pater brevem conspectum status ac vitae Ordinis Apostolicae Sede mittit.

Capitulum 32


De Visitationibus « »
  1. Capitulum Generale, cum de caritate et pace et de fideli observantia in Domibus Ordinis instantem curam gerat, statuit in singulis biennis Visitatores ad omnes Domos mittere, qui sollicitudinem Ordinis erga eas manifestarent et facultatibus necessariis pollerent ad difficultates solvendas quae forte occurrerent.
  2. In omni Capitulo Generali Priores, qui ad hoc munus idonei iudicentur, designantur et in Carta inscribuntur, ut iure ordinario aliquot Domus visitent, quae cum Domibus ipsorum Visitatorum Provinciam constituunt. Nominandus est etiam Visitator monialium qui, una cum Visitatore principali Provinciae, Domos earum visitabit.
  3. Domus Cartusiae et Domus Visitatorum visitentur iure ordinario per eos quos Capitulum Generale deputaverit, proviso quod nullus visitet alterum Visitatorem eiusdem Provinciae aut eum qui suam Domum recenter visitavit. Caveatur etiam ne quis visitet Domum cuius sit professus, saltem per decem annos postquam ab ea discesserit. Si contigerit Visitatores quos deputaverit Capitulum Generale non posse visitare Domos sibi commissas, ad Reverendum Patrem spectabit alios nominare qui vocantur Commissarii. Providebit etiam Reverendus Pater ut Domus non canonice erectae opportuno quo iudicaverit modo visitentur.
  4. Visitationis forma alibi describitur (cap. 40).
    Conventus, Visitationis tempus acceptabile in gratiam Dei verti desiderans, Visitatores aut Commissarios, quippe qui auctoritate pollent Capituli Generalis vel Reverendi Patris, in spiritu fidei accipiet. Eis quisque monachus muneri explendo impensa voluntate praestabit auxilium. Visitatores ergo et monachi omnia facient ut mutua inter se fiducia oriatur.
  5. Visitatorum autem primum officium est monachos fraterna caritate accipere eosque summa attentione auscultare ; postea eo laborant ut omnes, quidquid boni in seipsis habent, Domino ac fratribus afferre melius valeant.
  6. Munus suum non ut iudices, sed potius exerceant ut fratres, quibus tentati et afflicti animam suam libere ac sine timore divulgationis aperire possint ; nec in re tanti momenti festinanter, sed quiete procedant.
  7. Visitatoribus potest unusquisque libere loqui et ea exprimere quae iudicium vel consilium requirunt, sive de propriis sollicitudinibus sive de Conventu agatur. Eis etiam nonnulla, quae bono communi utilia videantur, cum animo aedificandi proponi poterunt.
  8. Antequam de alio monacho loquamur, cor ante Deum colligamus ; nam veritatem facere in caritate eo magis valebimus quod Spiritui Sancto mentem dociliorem praestabimus. Qui bene in pace est de nullo suspicatur. Saepe melius erit tacere quam sermonibus morari de rebus quae probari nequeunt, vel de frivolis, vel etiam de defectibus eorum qui iam sunt in via emendationis.
  9. Ad Visitatores non solum pertinet cum omni monacho colloqui sigillatim, sed et cum ipso Conventu conferre, ut fit in prima et ultima sessione Visitationis.
    Ut Visitatio Domino iuvante permansuros fructus afferat, omnem dant operam ut Conventus spiritualem renovationem tamquam rem suam ipse suscipiat.
  10. Visitatores videant qualiter Conventus se habeat, an inde a praecedenti Visitatione profecerit, et quae difficultates intercesserint. Communitatem provocabunt ut secum inquirat an spiritus et littera observantiae regularis, prout in Statutis exponitur, fideliter serventur. Examinent autem computa Domus et considerent quomodo evangelica paupertas teneatur. Pro excessibus quos forte invenerint idonea remedia indicent. Una cum monachis, imprimis cum Priore, attente quaerant quibusnam dispositionibus Conventus adiuvari possit ut vocationi suae fidelior evadat.
  11. Priusquam discedant, Visitatores quas orientationes dederint et ea quae decreverint in Carta scribant, eamque verbis simplicibus et personis accommodatis conscribant. Curae eis sit ut Conventus continuo gradu ad Deum iter prosequatur; inde aliqua, quae iam in Carta praecedentis Visitationis indicata fuerint, si opus sit, recordentur.
    Saepe opportunum erit ut Priorem, de decretis quae ferre intendunt, prius certiorem faciant et eius audiant observationes. Nam Visitatores oportet pastorales intentiones quibus Prior monachos ducit nosse ut istas efficacius iuvent.
  12. Curae eis erit ne quem reprehendant vel de eo decernant quin eum prius audierint. Si quam hortationem alicui mandare duxerint, ei rem viva voce explanent, ita ut mens eorum bene capiatur. Denique a Domo ne discedant antequam certiores fiant Conventum Cartae intentiones et praescripta recte intellexisse.
  13. Qui a Visitatoribus admoniti fuerint ne inquirant quis de se talia deposuerit, sed omnia ex caritate fuisse dicta sibi persuadentes, omnia in caritate et humilitate suscipiant. Suos defectus agnoscentes emendent se et de cetero prudentiores existant. Nec alicui quem cognoverint contra se aliquid denuntiasse verbis umquam vel factis molesti sint. Maxime Prior vigilet ne cuiquam vindictam ullo modo inferat vel molestum se ostendat, sed ceteris det exemplum humilitatis et renovationis propriae.
  14. In gravissimo casu Visitatores Priorem ab officio absolvere possunt, Reverendo Patre de re prius consulto si fieri potest. Officialis quem ipsi absolverint in sua oboedientia reponi non potest sine licentia Capituli Generalis vel Reverendi Patris.
  15. Visitatorum etiam est post Visitationem consulere ut orientationes quas tunc dederint in effectum deducantur. Ad hoc extra actum Visitationis universaliter habent eandem auctoritatem quam habent in actu Visitationis, excepto quod non possunt Officiales destituere, et quod non debent accedere ad Domos suae Visitationis nisi urgentibus de causis.
  16. Visitatorum est quoque curam adhibere ut orientationes Capituli Generalis in Domibus ad effectum deducantur. Habent insuper auctoritatem Capituli Generalis in omnibus casibus urgentibus in quibus Reverendum Patrem consulere non possunt.
  17. Visitatores simul decernunt. Quod si tamen unus sit impeditus, potest alter decernere, consulto altero Visitatore, si commode fieri possit.
  18. Quia ex fructu Visitationum multum pendet profectus Domorum, Visitatores sint solliciti et studiosi, formali et externa muneris impletione numquam contenti. Solum bonum animarum prae oculis habentes, nec viribus nec tempori parcant, ut Visitatio eorum pacem et dilectionem Christi in cordibus augeat.

Capitulum 33


De conversione vitae « »
  1. Quanto altior via nobis aperta est, qui sanctam vitae formam per Patres nostros accepimus, eo facilius ab ea decidere possumus, non tantum patentibus transgressionibus, sed et rerum usus quasi naturali pondere. Cum autem Deus humilibus det gratiam, ad Ipsum nobis maxime recurrendum, et semper standum est in proelio, ne illa vinea electa in pravum convertatur.
  2. Etenim tenor nostri propositi magis pendet ab uniuscuiusque fidelitate quam a multiplicatione legum vel accommodatione consuetudinum vel etiam a Priorum navitate. Non enim satis esset Praelatorum mandatis parere ac litteram Statutorum fideliter servare, nisi, Spiritu ducti, quae sunt Spiritus saperemus. Monachus, ab exordio novae conversationis suae in solitudine constitutus, relinquitur in manu consilii sui. Cum iam non sit parvulus, sed vir, ne fluctuans circumferatur omni vento, sed probans quid sit beneplacitum Deo , id sponte sequatur, ac libertate filiorum Dei sobrie et sapienter fruatur, de qua coram Domino respondere debet. Ne sit ullus tamen prudens apud semetipsum . Qui enim cor suum alicui sapienti duci aperire negligit, timendum est ne discretionis oblitus aut minus ambulet quam necesse est, aut currens lassetur, aut moram faciens obdormiat.
  3. Quomodo ergo sicut hostiae viventes, Deo placentes , munere nostro in Populo Dei fungi poterimus, si a Filio Dei, qui vita simul atque summa Hostia est, nos seiungi permittamus, vitae relaxatione et immortificatione, mentis evagationibus, loquacitate inani, vanis curis et occupationibus ; vel si in cella monachus ob suiipsius amorem misera sollicitudine captivus teneatur?
    Conemur ergo pro viribus, in simplicitate cordis et mentis castitate, cogitationes et affectus nostros in Deo stabilire. Unusquisque, semetipsum et quae retro sunt obliviscens, ad destinatum persequatur, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
  4. Sed qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere ? Cum autem fraternum hominum colloquium nonnisi per mutuam personarum reverentiam perficiatur, certo nos maxime decet, qui in Domo Dei manemus, caritati quae ex Deo est testimonium perhibere, dum fratres nobiscum viventes amanter excipimus, ac indoles et ingenia eorum, a nostris quamvis diversa, corde et intellectu amplecti satagimus. Inimicitiae enim, contentiones et cetera huiusmodi ex aliarum personarum contemptu plerumque proveniunt.
  5. Ab omnibus caveamus quae laedere possent bonum pacis ; ante omnia de fratre nostro male ne loquamur. Si qua dissensio in Domo oriatur inter monachos vel inter ipsos et Priorem, patienter et humiliter omnia probentur quae rem solvere possint in caritate, antequam ad Visitatores, Reverendum Patrem vel Capitulum Generale deferatur. Melius est enim in ipsa conventuali familia, omnium conatu et consensu, pacem asservari. Tunc Prioris est ostendere se non ut dominantem, sed ut fratrem ; et si in culpa est eam agnoscat et emendet se.
  6. Cum vero per Priores maxime deficiat vel vigeat spiritus in Domibus Ordinis, exemplo studeant prodesse et prius faciant quam doceant, nec audeant aliquid loqui quod per eos loqui noluisset ipse Christus. Orationi, silentio et cellae dediti, fiduciam subditorum mereantur et veram communionem caritatis cum eis habeant. Benigne et sedulo videant quae sint eorum vita in cella et animi status, ut eorum tentationum principiis obstent, ne, postquam invaluerint, serius medicina paretur.
  7. Hodie tandem maxime cavendum est ne conformemur huic saeculo . Nam quae ad commoditatem vitae pertinent nimis quaerere et promptius amplecti, condicioni nostrae omnino repugnat, praesertim cum novitas novitatem invocet. Facultates nobis a divina Providentia concessae non sunt ut vitae blandimenta quaeramus. Facile etenim est iter ad Deum, quoniam non se onerando, sed exonerando itur. In tantum ergo nos exoneremus ut, dimissis omnibus, nosmetipsos abnegantes , primorum Patrum nostrorum conversationis participes efficiamur.

Capitulum 34


De Ordinis munere in Ecclesia « »
  1. Quid solitudo eremique silentium amatoribus suis utilitatis iucunditatisque divinae conferat, norunt hi soli qui experti sunt ; sed illam partem optimam non ad nostrum tantum beneficium elegimus. Vitam enim absconditam amplectentes, humanam familiam non deserimus, sed, soli Deo vacantes, munere fungimur in Ecclesia, ubi quod visibile est ad invisibile, quod actionis ad contemplationem ordinatur.
  2. Si ergo Deo vere adhaeremus, in nobismetipsis non secludimur, sed e contra mens nostra adaperitur et cor ita dilatatur ut totum universum mysteriumque Christi salutiferum complecti valeat . Ab omnibus segregati, omnibus unimur, ut in nomine omnium ante Deum viventem adstemus. Haec autem intentio quae, quantum humana sinit condicio, proxime et continenter fertur in Deum, nos peculiarem in modum cum beata Maria Virgine consociat, quam Matrem singularem Cartusiensium solemus appellare.
  3. Per nostram Professionem ad Eum qui est unice intendentes, mundo rebus terrestribus nimis intricato testes efficimur quod praeter Eum non est Deus. Vita autem nostra bona caelestia iam in hoc saeculo praesentia esse manifestat, resurrectionem praenuntiat ac renovationem mundi quodam modo anticipat.
  4. Paenitentia tandem salutiferum opus Christi participamus, qui praecipue preces ad Patrem fundendo seque immolando genus humanum noxis vinctum et oppressum redemit. Unde fit ut qui intimam hanc rationem salvifici muneris Christi sequi conamur, etiamsi abstineamus actione, praecellenti tamen ratione apostolatum exerceamus.
  5. Igitur ad laudem Dei, ad quam specialiter institutus est Ordo eremiticus cartusiensis , quieti cellae vacantes et laborantes, incessabilem Ei cultum offeramus, ut, sanctificati in veritate, veri adoratores simus quos Pater quaerit.

Capitulum 35


De ipsis Statutis «
  1. Disciplinam Patrum nostrorum in his Statutis renovatam et accommodatam auscultemus et iugiter meditemur. Ne dimittamus eam et custodiet nos. Diligamus eam et conservabit nos . Est enim forma et sacramentum sanctitatis unicuique nostrum a Deo praefinitae. Sed Spiritus est qui vivificat , nec nos sinit littera esse contentos. Haec Statuta enim ad hoc unum tendunt ut per ducatum Evangelii pergamus iter Dei et discamus latitudinem caritatis.
  2. Neque igitur Reverendo Patri, neque ceteris quibuscumque licet de consuetudinibus in Statutis expressis vel de iis quae ad divinum Officium pertinent, demere aliquid vel addere, sine Capituli Generalis consilio ; insuper Constitutiones seu libri 1-4 horum Statutorum tantummodo cum Sedes Apostolicae consensu mutari possunt.
    Sed si quid dubietatis emerserit, dictum Capitulum aut Reverendus Pater consuli poterit et debebit, si dubietas talis fuerit quae responsum exegerit ; eiusque responso, pro manutenenda scilicet disciplina regulari dato, omnes parere debent. Ultima autem et authentica Constitutionum interpretatio ad Sanctam Sedem pertinet.
    Nulla praeterea editio Statutorum vel librorum Ordinis liturgicorum in qualibet lingua fiat sine licentia et approbatione Capituli Generalis aut Reverendi Patris.
  3. Ea vero quae non sunt expressa in Statutis relinquuntur ordinanda Prioris arbitrio, ita dumtaxat quod ea quae ordinaverit non dissonet ab illis. Hac autem occasione vel alia, nolumus Domorum consuetudines honestas et religiosas leviter a Prioribus immutari. Quae tamen consuetudines contra Statuta numquam praevalere possunt.
  4. Et ne Statuta a corde recedant, singulis annis praesentibus monachis legantur. Cum autem in ipsa Statutorum lectione occurrerit quod minus fuerit observatum, singuli diligenter considerent quomodo istud possit et debeat emendari. Et si Prior est in culpa, sicut generaliter fieri debet quando de Priore monendo agitur, Vicarius aut alius de antiquioribus et discretioribus Domus secrete et reverenter eum monere potest et debet ut se corrigat ; si autem alii sunt culpabiles, denuntientur Priori ut eos corrigi faciat. Quod si nec ita emendatio fuerit subsecuta et res gravis sit momenti, Visitatores, vel si opus fuerit Reverendus Pater aut Capitulum Generale, intervenire debebunt.
  5. Si autem peccaverit frater tuus, vade et corripe eum inter se et ipsum solum , dicit Dominus. Hoc vero maximam requirit humilitatem ac prudentiam, et damnum quidem infert, nisi ex caritate pura fiat, quae sua sunt non quaerente. Vicissim etiam nos reprehendi humiliter cupiamus. Plerumque tamen oportebit monitiones Priori, Vicario vel Procuratori committere, qui eas secundum conscientiam et prudentiam suam intimabunt.
  6. Prioris est operam dare ut in Domo Statuta fideliter observentur. Quorum medulla animum eius penetret, ut in omnibus sciat spiritum observantiae semper servare, memor se ministrum factum esse ipsorum Statutorum, non ad dissipationem sed ad utilitatem fratrum suorum.
  7. Monachi vero Statutis oboedientiam responsabilem praestent, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum . Nec ignorent dispensationem sine iusta causa esse nullam. Praecepta quoque et monita maiorum suorum, maxime Prioris, qui vice Dei fungitur, omni cum mansuetudine audiant et impleant. Et si interdum erraverint ut homines non sint in emendando pertinaces, ne locum dent diabolo; sed potius ad Eum per oboedientiae laborem redeant, a quo per inoboedientiae desidiam homo recesserat.
  8. Contemplantes omnia beneficia quae praeparavit Dominus iis quos in eremum vocavit, cum beato Patre nostro Brunone gaudeamus quia quietam stationem portus secretioris obtinuimus, in qua summi Boni incomparabilem decorem ex parte sentire invitamur. Gaudeamus ergo pro sorte beatitudinis nostrae et pro larga manu gratiae Dei in nos , gratias semper agentes Deo Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Amen.
© 1998-2019 Ordinis Cartusiensis